PILEUS

PILEUS
I.
PILEUS
insigne domus, in urbe Siciliae Catana, cuius inhabitatores hominum pessimi, dicuntur Taisnierio apud Thom. Fazellum, de Rebus Sic. l. 1. c. 1. Tritum, inquiit, Taisnierius in Chiromantia sua, est proverbium, inter totius orbis homines Insulares esse pessimos: inter Insulares, Siculos: inter Siculos Catanaeos: Catanae in larga platea pessimos esse cives: inter illius plateae habitatores, esse pessi mos eos, qui domum quandam, quae Pilei gerit insigne, inhabitant.
II.
PILEUS
vel um, Graece ὁ πῖλος, τὸ πιλίον, ex πίλος, ex pelle hostiae, unde fiebant, Isidor. quod ex pilis, Vossio proprie capitis virilis tegmen, sine margine, cum Petasi contra marginati essent. Hos ex ovium pellibus densos ac villosos fuisse, innuit Athenaeus, Dipnos. l. 5. Sed ut paulo accuratiores simus, Pilei historiam ab origine arcessemus. Primo homini Innocentia pro Pileo fuit, quâ cum se exuisset, Satanae suasu, praeter alia calamitatum genera, caput habere coepit iniuriis variis obnoxium, unde Pilei genitanecessitas. Et quidem Natura ipsa comam capiti, velut calanticam, circumposuit, ut ei non decori modo, sed et tutamini esset hic galerus naturalis, ut eam vocat Chrysostom. Hom. 11. ad pop. Imo non raro caput infantis ex utero prodeuntis Pileônaturali, ut vocant, seu pelliculâ quâdam obvolutum et quasi galeatum, in lucem prodit; exemplô Diadumeni Imperatoris, qui huiusm odi Pileô tectus in lucem est editus, indeque nomen adeptus, ut in eo scribit Lamprid. c. 4. Ferdin. item Davali, quem eôdem modô genitum esse, notat P. Iovius, l. 1. quod optimi ominis locô esse solet; et proin antiquâ superstitione Causidicis venditum fuisse, modo memoratus Lamprid. docet: Solent deinde, inquiens, pueri Pileô insigniri naturali, quod Obstetrices rapiunt et Advocatis credulis vendunt, siquidem Causidici hôc iuvari dicuntur. In sinu autem gerebant Causidici id pilei, quod proin ἐγκόλπιον ἔνδυμα Balsamoni dicitur ad can. 61. Concilii Trullani. Vide Suicerum Thes. Eccl. voce Ε᾿γκόλπιος et supra Pileati. Sed et folia capiti inumbrando erant, vide supra. Ars dein accessit: et primum quidem inter Christianos capitis tegmen, utrique commune sexui, sacrum fuit, velamen nempe impositum capiti in fantis baptizati, quod Graeci Galeam vocârunt: gestatum a Neophytis per octiduum a Baptismo, ut colligitur ex Augustin. Serm. 160. de tempor. c. 2. Cuius adhuc meminit Ivo Carnutensis, qui saeculô 12. ineunte floruit: postea enim in desuetudinem abiisse videtur. Provectioris aetatis, in utroque sexu, distincta tegmina, et Pilea Virorum, Mitrae feminarum fuêre, Servius ad Aen. l. 9. v. 616.
Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
Quam ob causam de feminei capitis integumentis, supra actum, in voce Femina. Viros quod attinet, Romani licet Pileum libertatis haberent insigne, ut plurimum tamen apertô capite incesserunt, ut ex nummis veteribusque statuis perspicuum est: Hinc gratissimum Iulio Caesari fuit, ius Laureae gestandae, ad calvitium occultandum; quâ non opus erat, si Pilei fuissent in usu. In sacris tamen, ludis, Saturnalibus, peregrinatione, militia, grandi luctu, damnatione, aegritudine, tempestatibus, senio, capita tegebant, ut Lipsius monstrat de Amphitheatro c. 19. et 20. Sed laciniam Togae capiti iniciendo, quô sensu accipiendum, cum Consule adventante, equô desilire, caputque aperire moris fuisse, legimus. Quamvis et haec contectio capit is Palliolô adhibitô quandoque facta est: Quem admodum de Claudio aegro, c. 2. scribit Suetonius, caput illum Palliolô texisse, cum ludum Glaediatorium memoriae Matris ederet. Pileô tamen usum Tarquinium constat, quod cum ipsi de capite abreptum, et in caput repositum ab Aquila refert Dionys. Halicarn. l. 3. Neronem item, de quo Sueton. θ. 26. Post crepusculum statim arreptô Pileô, vel galerô, popinas inibat. Interim praecipuus eius in manumissionibus fuit usus. Unde in morte Neronis, plebem pileatam per totam Urbem disscurrisse, Auctor est Sueton. c. 57. et eadem de re Aur. Victor. Omnis, inquit, Roma adeo interitu Neronis exsultavit, ut plebs induta
Pileis manumissierum, tamquam saevo Domino exempta, triumpharet. Quidam galerô vel linteô caput obducebant: nonnullis Pileus Thessalicus sive Petasus in usu erat; Ita enim de Augusto Sueton. c. 82. Domi non nisi petasatus sub Dio spatiabatur. In militia ex kpellibus imponebant, quos Pannonio vocat Vegetius, l. 1. c. 20. ex pellibus nimirum ovium villosis, ut ex Athenaeo supra dictum. Reliqui pilei e lana plerumque confiebant; alias e lacernis caesis concinnabantur, ut pilei quadrati hodie variis in locis, quod ex Papinio et Martiali scribit Pierius, l. 40. c. de Pileo, Plenius vero Magius, Miscell. l. 3. c. 7. etc. Graeci, quamvis et ipsi nudis ut plurimum capitibus, tamen et ipsi aliquando iisdem de causis, quibus Romani, Pileos sumpsêre. Quod quantumvis neget universe Polydorus de Invent. rer. l. 3. c. 18. affirmat tamen recte Brodaeus, Miscell. l. 8. c. 17. Namque et Ulyssem pileatum plerique exhibent, et Hippocratis imago pileata visitur: Castores item solitos fuisse pingi cum pileis, supra diximus, in voce Pileati: Nec ullum latent Pilei Thessaolici, et Macedonici et Atheniensium Crobyli. Tiarae passim tegebant Persarum capita, quare Cimonem navibus aliquot Persicis interceptis, tiaris impositis, hostem fefellisse, refert Diod. Siculus, l. 11. Parthi ex usu patrio processêre pileati, unde epitheton hoc illis tribuit Martialis, l. 10. Epigr. 72. v. 5. et in nummis, quos Goltzius exhibet, Romano Imperatoriob recepta ab hac gente signa, supplex Parthia, Pileum demissê porrigit. Inter Scythas, solos honoratos Pilei usum habuisse, docet Lucian. de Scyth. et Dionys. Traianus, ubi de Decebalo. Garamantis Pileus fuit ex dimidio ovo struthionis, in aequas partes diffisso, Lucian, in Dipsade: quâ formâ visitur Pileus, in nummo Gordiani Imperatoris apud Pierium, loc. cit. Aethiopum petasus tam late patui, ut decem hominibus inumbrandis par esset, Nic. Codinus, derebus Abassinor. c. 12. Sinensium Pileos defcribit Trigaultius de Sinica expedit. l. 1. c. 7. et 8. Moscorum nobilium Sigism. Herberstenius, cum ait: Vestes habent oblongas, pileos albos apicatos ex lana coacta, quâ poenulas Barbaricas confectas videmus, solidosque ex officina gestam. Turcaesuum Turbantem vocant, quô et Persae hodierni, et Tartari, sed diversi coloris utuntur, vide insra. ut alias Gentes siccô praeteream pede. Et hic vulgaris caput integendi mos fuit: At Imperatores Romani in bello, et ubi opriri capita mos erat, Pileis Laconicis tecti erant, quos describit Synesium, Orat. de Regno, ubi et Carinum Imperatorem laneo Pileô ornatum introducit. Constantinopolitani Imperatores in usu communi Pileum adhibebant, Codinus de Offic. Constantinop. c. 6. num. 18. quem in sollemnitatibus mutabant Crinoniâ, ac Tetraphyllô; aliis item, de quibus idem, c. 6. num. 36. Persarum Reges Tiaram gerebant rectum, diademate cumulatum, Xenoph. Cyri Paed. l. 8. Dio Prusaeus. Orat. 14. Nudum Diadema capita cinxit, Tyrrheni Regis avid Virgilium, Aen. l. 11. Syphacis apud Sil. l. 16. Iulii, apud Sueton. ineo, c. 79. Sed et Candys, ac Cidaris Persicis Regibus in usu fuêre: quod ikposterius Regibus quoque Armeniorum ac Ponti, Plut. in Pompeio; Aegypti quoque atque Aethiopiae fuit usitatum. Diod. Siculus, l. 4. Russorum Autocrator, vulgo M. Moscoviae Dux, Pileô Schapka dictô insignis est, quem gemmis ornatum, aureis item laminis, quasi quibusdam spirulis subinde se vibrantibus, mire concinnatum sse, tradit Sigism. Baro de rebus Moscovit. etc. Fuêre et peculiares Pilei, Magnatibus Proceribusque Imperiorum ac Regnorum primariis. In Imperio Constantinopol. Andronico, cum creatus esset Imperator, detractum esse pullum et acutum Pileum, quô antea utebatur, et rubram mitram capiti fuisse impostam Nicephorus auctor est, l. de Alexii Comneni imperio num. 18. Biretum acuminatum, Proceribus aetate provectioribus sericô tectis, in usu fuisse: adolescentibus capitenudô agentibus, refert Nic. Gregoras l. 11. in fine; qui Andronicum Palaeologum omnibus concessisse Pileos, prout cuiqueliberet, Latinos, Mysiios, Triballicos, Syrios, Phoenicios, narrat ibid. Vide quoque Codinum de Offic. Eccles. et Aulae Constantinopol. praesertim c. 3. et 4. ubi de tegminibus Capitis Magnatum Aulicorumque distincte ac prolixe agit. De Iudicum Pilaticiis dictum supra. Apud Sinas, peculiarem Magistratibus omnibus Pileum sic describit Nicol. Trigaultius, Expedit Sin. l. 1. c. 6. Omnes Magistratus, sive Philosophici, sive Militares, infimi iuxta acsummi, eôdem Pileô insigniuntur: Is est e velo nigro et utrinque duas velut alas habet;fere supra aures, ovate figurae; quae ita adhaerent Pileo, ut tamen sacile excidant Hôc aiunt modô se ad modeste recteque incedendum cogi; et a capite leviter inflectendo prohiberi, etc. Et quia perantiqui moris est, ut Doctoribus certus quidam habitus sit: Hinc
Pallium Philosophicum Athenis celebre, Photius Cod. 80. Corona item, quae ab Initiatore Mysta solebat imponi: Aristoph. in Nubibus, Philostratus, de Vita Sophist. l. 2. Lucian. in Eunucho etc. Doctoralis inkprimis Pilei, seu Bireti, et vocat Bertachinus, concessio insignis, quem hic signum ait esse victoriae acgratiae, nec non Sacerdotii et superioritatis; additô in vertice haspô seu floccô, pro Doctorum varietate, coloris diversi. Theologorum enim Pileus nigri, ut indigitetur, Mundo illos mortuos: Iurisperitorum rubri, eo quod adsint Principibus ac Regibus terrae: Medicorum vero ac Philosophorum violacei aut caerulei, apud Germanos, coloris est, ut moneantur oculos suos non declinare in terram, ut docent Middendorpius de Academiis, l. 1. et Maxim. Sandaeus in Theolog. Iuridic. Comm. 50. Apud Italos vero, Doctoralis Pilei color semper niger est: floccum tamen pro variis variant; quam porro hortensi mutavisse Genevenses, docet in Calvini vita Laingaeus, c. 7. Origo huius Pilei non incommode ab oleastro Olympionicarum arcessitur. Vide Hadr. Iunium, Animadv l. 5. c. 2. Forma non eadem apud omnes. Rotundum suô tempore fuisse, notat Petrarcha, de Remed. l. 1. dial. 12. non signata tamen natione, Apud suos Cadomenses eâdem figurâ esse, scribit Petrus Lenaudiere, tr. de Privilegiis Doctor. part. 1. quaest. 3. videturque eandem formam innuere Signorellus de Homodeis
Consilio. 23. n. 7. cum Doctoris Pileum vocat Diadema, quod figurae semicircularis fuit et rotunditatem sapuit. Forma quadrata non paucis in locis eminet: Italis olim usitata, teste Pancirollô. Var. lect. Iuris, l. 1. c. 23. et Sinensibus etiamnum, ut docet Trigaultius, Expedit. Sin. l. 1. c. 18. cuiusmodi Pilei iconem exhibet Kircherusin Chinaeillust. etc. De Pileis seu tegminibus capitis, quibus in sacris Ethnici, Hebraei, Christiani usi, ut quaedam subiciam: Observat Sueton. l. de gen. vestim. apud Romanos, triplex fuisse Sacerdotum ac sacrorum hominum proprium Pileorum genus, Apicem, Tutulum, Galerum. In specie Flaminibus Dialibus Albogalerus usui fuit. De Phrygio vide supra. Summus Sacerdos Syriae Deae, quisolus purpuratus erat, aureô Tiara usus proditur, a Luciano, l. de Dea Syria. Sacerdotes Persarum, quotiessacrificabant, gestare fuisse solitos Tiaras, et utrinque filtraceas Infulas dependentes, refert Strabo, l. 15. Apud Hebraeos Pileum Sacerdotalem, quem tamen Pontificibus quoque communem statuit, salvis appendicibus, soli Pontifici propriis) sic describit Hieron, Ep. ad Fabiolam. Quartum genus est vestimenti rotundum Pileolum, quale pictum in Ulysse conspicimus, qu-si spbaera media sit diutsa, et pars una ponatur in capite; hoc Graeci et nostri Τεάραν, nonnulli Galerum vocant, Hebraei Miznepseth. Non habet acumen in summo, non totum usque ad comam caput tegit, sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit atque ita in occipitio vittâ constrictum est, ut non facile labatur ex capite. Est autem byssinum et sic fabre opertum linteolo, ut nulla acus vestigia appareant. Vide quoque Ioseph. Antiqq. l. 3. c. 8. et Riberam, in Zach. 3. n. 14. De Cidari Pontificia, idem Iosephus ibid. inquit, Pileô, quali coeteri Sacerdotes, utebatur; super quem extabat alius
consutilis, ex byacintho variatus, Hunc aurea corona triplici ordine circumdabat, in qua spectabantur calyculi aurei, quales videmus in herba, quae apud nos Daccharus; apud Graecos Hyoscyamus appellatur, (quam postquam prolixe descripsit, addit) Eiusmodi corona, ab occipitio, circum tempora utraque procedebat: Nam frontem isti calyculi non ambiebant; sed ceu loram quoddam latum aureum, quod sacris characteribus Detnomen incisumhabebat. Cuiusmodi Pilei icon, ex Villalpando repraesentatur, apud Solerium. Itaque Iosephus coronulas soli Pontificiae Cidari tribuit; Lyranus tamen, in Exod. c. 39. eas in Sacerdotali quoque agnoscit, non aureas tamen, sed byssinas, quod probare conatur, ex v. 25. Vide ipsum caput. Apud Christianos quoque, iis qui sacra tractant, Pileus peculiatis; inprimis in Communione Romana, ubi eminet Pontifex Coronâ aureâ triplici super Mitram: usuarium capitis tegmen Camelaucum: Cardinalibus Pileus et Galerus ruber concessus est, quorum ille, in quo crux superne exstat, non minus ac in Pileo Clericorum, id habet privilegii, ut si alicui reo, dum ad supplicium deducirur, super caput ab obvio Cardinali imponatur, liber dimissus supplicium effugiat: Episcoporum peculiare capitis tegmen est, viridis Galerus ac Mitra bicornis. Reliquo Clero communis est Pileus, quem etiam Episcopi extra sollemnitates usurpant: Alicubi tamen non Clerus universus, sed soli Sacerdotes, aut qui in clero eminent, iam insigniti sacrô ordine, Pileô utuntur. Sic in Ecclesia Metropolitana Lugdunensi, nulli conceditur usus Pilei, praeterquam e primanobilitate Canonicis (Comites passim audiunt) qui iam Subdiaconatu sunt initiati: cui affine, quod apud Gothos olim soli Sacerdotes, omnibus Laicis exclusi, pileati fuêre, ut docet Iornandes de Rebus Goth. num. 35. Nec forma Pilei Clericalis ubique eadem est: Apud Moscos, et in oris Septentrionalibus, oblongos Pileos Clerici gestant, ex castorum pilis, colore griseô, Sigism. Baro Herberstenius, ubi supra. Alicubi rotundi sunt, Barbosa allegat. 9. Alibi passim forma quadrata in usu est, quam a Regibus Persarum Armeniorum ac Medorum, ad Christianos Clericos, derivatam esse, affirmat Pancirollus, Var. Lect. Iuris l. 1. c. 21. Monasticis coetibus permultis commune tegmen Cucullus est seu Cuculla, quae duo tamen distinguit Auctor, Vitae S. Deicoli c. 2. Apud Abassinos etiam solius Cuculli gestatione Monachos internosci, Codinus refert, l. 1. c. 34. E'lino confici solitum, habet Hieronym. ad Heliod. e lana, Sozom. l. 3. c. 13. Forma κωνοειδὴς est, unde capitis tegmen acuminatum dicitur Nicephoro, l. 9. c. 14. etc. Ne mortui plane praetereantur, verbô indigitandum, capita eorum Sudariô fuisse obvelata, ut ex Histor. Fuangelica Ioh. c. 11. v. 44. etc. 20. v. 7. patet. Sanctorum imagines passim exhibentur capitibus umbellâ radiante opertis et velut scutô fulgente contectis: Quod Ios. Sacliger in Catalecta Virgilii, p. 475. approbante Henr. Salmuthô, in Notis ad Pancirolli vet. deperdita, c. de fibula, contendit aliud non esse, quam πηνίςκον, sive umbellam lunatam, capitibus statuarum impositam apud Ethnicos, ne avium stercoribus inquinarentur; quod damnum sibi a corvis imprecabatur Horatianus Priapus. Et favet sententiae Aristophanis, in Avibus locus, ubi Scholiastes ita expressit hanc vocem. Lazius
tamen, Comm. Reip. Rom. l. 9. c. 19. apposuisse ait Ethnicos statuarum capitibus istiusmodi circulum, specie dimidiae Sphaerae, tamquam coronam: Formatam aliquando in specien Solis, quam in Maximiani Caes. statua Antiochiae observavit Marcellin. l. 25. sub fin. Videturque huc alludere Velleius Paterculus, cum de Octavio Caes. scribit, l. 2. c. 59. Cui adventanti Romam, immanis Amicorum occurrit frequentia. Et cum intraret Urbem, Solis orbis super caput eius curvatus aequaliter circumdatusque in colorem arcus, velut coronam tanti mox Viri capiti imponens, conspectus est. Hinc itque ritum in Roman. communion. usitatum arcessens, adicit Lazius: Quamobrem in hodiernum diem Sanctorum imagines cum tali semicirculo et pinguntur et sculpuntur. Hoc pictos deceat Sanctos, at verorum, qui in caelis triumphant, Pileus gloria est. Plura de his, Vide hîc passim, ubi de Circulis Sanctor. voce Nimbus, alibique; sed inprimis apud Anselm. Solerium, tract. de Pileo, ubi etiam ex aere lectori exhibet varia Pileorum, de quibus diximus,
genera. A' pileo Proverb. ad Pileum vocare celebre est, quod ut eô melius intelligatur, de Pilei apud Romanos praecipuo usu, vel ut superpondiilocô, quaedam superaddam, Pileum priscis insigne fuisse spectatae virtutis, ut in de mox fluxerit Magistros Doctoresque Pileô exornandi, monet Erasmus in Chiliad. Eundem notam fuisse superioriatis ac potestatis; vicltoriae item etc. alii docent: Sed inprimis symbolum libertatis fuisse, vulgatissimum est, et fuse comprobatum a Bodino, de Republ. l. 1. c. 5. ac Pancirollo, Var. Lect. Iuris, l. 2. c. 220. Hinc quoties liberatis expressio vel professio facienda erat, Pileum adhibitum legimus, Sic Henricus II. Galliae Rex publicô scriptô, quô rationem reddebat initi abs se foederis contra Carolum V. cum Mauritio Saxone aliisque Protestantibus Germaniae Principibus, praescripsit in fronte Pileum inter duos pugiones, teste Spondanô, in Annal. Gall. ad A. C. 1552. num. 6. significans, hôc foedere Germaniae libertatem quaeri. Quod imitatione Veterum factum: Namque et Brutus, Tyrannidis excussor, in veterib. nummis Pileum manu praefert, atque in variis Caesarum nummis, Mulier cum Pileo, emblema libertatis est, Pancirollus, Var. lect. Iur. l. 1. c. 17. et Pierius, l. 40. c. de Pileo. Cuius rei causa, quod nobilitatis ac potestatis signum pileus haberetur, Libertas autem potestate definitur. Suntetiam, quiad Noachum auctorem id referant: ab eo quippe sub Iani nomine, apud Latium regnante, Latinosaiunt Pileô post diluvium donatos, in symbolum libertatis a tot malis, ut scribit Maxim. Sandaeus, Theol. Iurid. Comm. 50. Itaque vocare servos ad Pileum, ut loquitur Seneca, Ep. 47. Liv. l. 34. Sueton. c. 4. in Tiberio, aliique, est vocare eosadlibertatem. Quam antequam mancipia acciperent, radebantur. Ita apud Plaut. in Amphitr. Actu 1. sc. 1. v. 306. Sosia. Ut ego hodierasô capite calvus capiam pileum, Plut. T. Q. Flaminio, Καθάπερ ἔθος ἐςτὶ τοῖς οἰκέταις, ὅταν ἐλευθερωθῶςι, ξύρεςθαί τε τὰς κεφαλὰς καὶ πελία φορεῖν,Sicut mos est servis, quando in libertatem asseruntur, radere capita et pilea gestare. Hinc Prusiam Regem, ut se Romanorum profiteretur libertum, Legatis eorum rasô capite ac Pileatum occurrisse, diximus supra. Cur vero raderentur, ostendit Nonius,
Qui, in quiens, liberi fiebant, eâ causâ calvi erant, quod tempestatem servitutis videbantur effuger, et naufragiô liberati solent. Qui enim e naufragio emerserant, radi consuevisse, docet Iuvenal. Sat. 12. v. 81.
—— ——— Gaudent ibi vertice rasô.
Garrula securi narrare pericula nautae.
Vide quoque Lucian. in Hermotimo et Artemidorum, l. 1. c. 23. Sic ergo rasis imponebatur Pileus; quem in Feroniae, Libertorum Deae, templo accipiebant, albuim fuisse Diodorus scribit, ubi de Prusia ei sermo. Vide Servium ad Aen. l. 8. nec non supra de Investitura. In specie tandem, inter Gladiatorum praemia, Pileus quoque fuit. Qui enim semel victores, non tamen a ludo immunes fiebant, Palmam; qui ad tempus vacationem impetrabant, Missionem; qui plane a cruentis his spectaculis vacare iubebantur, Rudem: qui tandem immunitate hâc, una cum libertate ac iure civitatis Romanae donabantur, Pileum accipiebant, Tertullian. de Spectaculis c. 21. Qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem Gladiatori atroci perat rudem et Pileum praemium conferat, Vide Thom. Godwun. Anthol. Rom. l. 2. sect. 3. c. 10. ut et hanc in rem plura, supra voce Caput, etc. VARIA APUD VARIOS PILEORUM CENERA. α. Abacot, vide supra in hac voce. ss. Albogalerus, Flaminibus Dialibus in usu erat, ex pelle hostiae albae Iovi aesae confieri solitus, teste Festô ac A. Gelliô, l. 10 c. 15. Cuius icon ex Phil. Rubenii Electorum l. 2. c. 25. exhibetur apud Solerium. γ. Apex, Sacerdotum insigne apud veteres Romanos, duplex fuit, Flaminum alter; alter Pontificum, imo aliorum item Sacerdotum. Sutilis erat ex pellibus ovillis, Isidor. δ. Apiculum, filum quô Flamines velatum apicem gerebant, Fest. Servio vero, quô Flamines velatum gerebant caput; aestivô nempe temporecum pileum ferre non possent. ε. Bardocucullus, cucullus fuit crassus et rupicibus ac petronibus accommodatus; qui non tantum caputtegebat, sed et paenulae attexebatur, corpus ulterius tegenti. Martialis, Epigr. 93. l. 1. ζ. Biretum Doctorum, supra descriptum: Tartarorum viride est, capiti aequale, rotundum, quod pretiosae pellis fascia ambit. Martinius, de bello Tartar. Dictum vulgo Turbant. η. Camelaucum, usuarium Pontificis Romani capitis tegmen, de quo supra in Pileolum. A'Monialibus quoque usurpatum legitur apud S. Ephremum. θ. Candys, Pileus Regum Persicorum pellitus, Pollux, l. 7. c. 13. c. Caputium, vide Cuculla, n. Causia, Macedonum Pileus, Poll. l. 10. c. 36. πιλίδιον Demostheni Orat. de Legat, male obita. Huic Diadema Reges imponebant, Plut. in Demetrio. λ. Chasdium, Graece χάςδιον seu χαςέιδιον, pileus ultra capitis peripheriam nihil in sublime efferens: qualis καταῖτυξ in militia Homerica, Il. κ. Ei φακεώλιον opponitur. Vide Meursium in hac voce, et Suicerum in Χάσδιον. μ. Cidaris, idem quod Diadema, Budaeo in Pandectas et Pancirollo, Var. l. 1. c. 9. Genus erat Ptlei e pilis contexti, Poll. ubi supra. De Cidari Summi Sacerdotis Hebraeorum dictum. v. Clericalis Pileus, supra descriptus est: modo trium, modo 4. costarum, exhibetur, apud Solerium, sect. 14. ξ. Cornutus Pileus fuit Sacerdotum Ethnicorum, Silius. l. 15, cornuta Bacchi mitra: hodieque mitra Episcopalis bicornis est. o. Crinonia, pileus Imperatorum Graecorum in sollemnitatibus, cui a specie
lilii nomen, Codinus. π. Crobylus, Atheniensium Pileus, causiae ac tiarae non absimilis. Apud Thucyd. l. 1. et Lucian. in Navig. sonat plexum crinium. desinentem in acumen. Apud Asterium, Homil. in. Festum Cal. pro feminei capitis tegmine acciptur. ρ. Cuculla seu Cucullus, Pileus Monachalis est acuminatus
et κωνοειδὴς; quô etiam Moniales usas fuisse S. Athanasius docet de Virgin. hodieque inter Moschos id obtinere, narrat Sigismundus Baro. Proprie autem tegmen fuit capitis infantilis, ut Solerius docet, cufa, vide ibiit. Cuphia ς. Cyrbasia, Graece Κυρβαςία, fastigatus in coniformam Pileus, seu Apex Saliorum, Dioys. Halicarn. l. 1. alias Pileus Epiroticus seu Albanus. Vide paulo supra in Apex. τ. Diadema, erat textile aureum, cum lapillis et margaritis, positum ad Imperatoris frontem, et pone revinctum, cerebrum versus, Curopalates de officiis Aulae Constantinop. Multiplicabatur id pro numeroregnorum, Herodian. l. 6. v. Ducalis Pileus, vide supra. φ. Galerus, videsupra m hac voce. χ. Incantati Pilei Sereniani Ducis, Imperium affectantis, meminit Ammian. l. 4. ψ.. Iustinianaei, Pileorum genus erant, Impertorib. Constantinopolitanis usurpari solitum: a Iustiniano, qui primus iis usus, vide Codinum in Supplem. ω. Laconici Pilei, quibus Imperatores Romani in bello usi, describuntur a Synesio, Orat. de regno. aa. Mitra, vide supra suôlocô. ssss. Oblogngus ex castorum pilis Pileus, Sacerdotum in Moscovia, describitur a Sigism. Barone. γγ. Ex Ovo dimidio struthionis Garamantae Pileum sibi adaptârunt olim, ut supra diximus. δδ. Pannonii Pilei ex pellibus, a militibus Romanis adhibiti sunt, Vegetius, l. 1. c. 20. de Pileis e pelle canina, ignaviae symbolo dictum supra in Canina effigies. εε. Petasus, vide supra in hac voce. ζζ. Phaceolium, Graecisrecentioribus, quasi sascia complicata, vocatur Turcarum Turbans. ηη. Phrygium, item Phrygius amictus, vide supra suô locô. θθ. Quadratos Pileos, a Regibus Persarum, Armeniorum ac Medorum, ad Clericos Christianos, Doctores item, devenisse, affirmat Pancirollus. u. Schapka, Pileus M. Moscoviae Ducis. Vide supra. κκ. Stemma, idem quod Diadema, Curopalates, de Officiis Aulae Constantinopol. λλ. Stroppus, Castoris pileus strophiô circumdatus, vide supra in voce Pileati. μμ. Tetraphyllum, ex Pileis fuit, quibus Imperatores Constantinopolitani, in sollemnitatibus, sunt usi: A'quatuor foliis dictum, Gretserus in Codinum, l. 3. Comm. c. 1. §. 88. νν. Tiara, vide infra suôlocô. ξξ. Tropaeuchia, ex tegminibus Imperatorii capitis, in Imperio Constantinop. a tropaeo, nomen adepta sunt, oo. Tupha, Tiaras rectus, Regibus Persicis peculiaris, ob
typhum, quem ingenerat, sic dictus, Zonaras in Basilio Imp. ππ. Turbans, ana Corybantibus Graecorum, Pileus est, Turcarum, albô: Tartarorum, viridi: Persarum, rubrô colore insignis. Satis accedit ad Tiaram vulgarem Persicum, et pluribus describetur infra, suôlocô. ρρ. Tutulus, Pileus lanatus, metae figurâ, a Sacerdote facrificante, apud Romanos, ex Numae instituto adhibitus. Fulgentius de vocibus antiqq. Vide quoque infra, suôlocô. ςς. Tutupia, itidem infra, ττ. Umbella, similiter: in qua voce Imperatoris et Proceruim Constantinopol. capitis tegmina ad infimos usque recensentur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Pileus — Saltar a navegación, búsqueda Para sombrero de las setas, véase Pileus (micología). Cumulonimbus con Pileus …   Wikipedia Español

  • Pileus — may refer to: Pileus (hat), a brimless cap Pileus (mycology), the cap of a mushroom Pileus (meteorology), a cloud formation This disambiguation page lists articles associated with the same title. If an …   Wikipedia

  • Pileus — (lat. für „Haube“) bezeichnet: in der Meteorologie eine Wolkenformation, siehe Pileus (Wolke) in der Mykologie die Haube eines Pilzes eine im Altertum auf dem Scheitel getragene Filzkappe, siehe Pileus (Kleidung) Diese S …   Deutsch Wikipedia

  • pileus — ● pileus nom masculin (latin pileus) Bonnet de feutre de forme conique, spécialement porté par les affranchis romains …   Encyclopédie Universelle

  • pileus — PILÉUS s. n. 1. bonetă conică din stofă moale, purtată de greci şi mai ales de nobilii daci, ca semn distinctiv al rangului lor. 2. pălăria ciupercilor, care poartă organele de fructificaţie. (< fr., lat. pileus) Trimis de raduborza,… …   Dicționar Român

  • Pileus — Pi le*us, n.; pl. {Pilei}. [L., a felt cap.] 1. (Rom. Antiq.) A kind of skull cap of felt. [1913 Webster] 2. (Bot.) The expanded upper portion of many of the fungi. See {Mushroom}. [1913 Webster] 3. (Zo[ o]l.) The top of the head of a bird, from… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Pilĕus — (lat.), 1) (röm. Ant.), Hut, s.d.; 2) das glocken od. hutförmige Keimlager der Hutpilze …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pilĕus — Pilĕus, s. Pilleus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • pileus — [pī′lē əs, pil′ēəs] n. pl. pilei [pī′lēī΄, pil′ēī΄] [< L pilleus (or pilleum), felt cap, akin to pilus, hair: see PILE2] 1. a type of brimless cap worn in ancient Rome 2. Bot. the cap of a mushroom, or the similar part of the fruiting body of… …   English World dictionary

  • Pileus — Pour les articles homonymes, voir Pileus (homonymie). Ulysse coiffé du pilos. Le pileus ou pilleum …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”